seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XCII

Liber IV Psalmus XCII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 92)

   1 PSALMUS. Canticum. Pro die Sabbati.
   2 Bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo, Altissime,
   3 annuntiare mane misericordiam tuam et veritatem tuam per noctem
   4 in decachordo et psalterio, cum cantico in cithara.
   5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua, et in operibus manuum tuarum exsultabo.
   6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine: nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
   7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelleget haec.
   8 Cum germinaverint peccatores sicut fenum, et floruerint omnes, qui operantur iniquitatem, hoc tamen erit ad interitum in saeculum saeculi;
   9 tu autem altissimus in aeternum, Domine.
   10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt, et dispergentur omnes, qui operantur iniquitatem.
   11 Exaltabis sicut unicornis cornu meum, perfusus sum oleo uberi.
   12 Et despiciet oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea. -
   13 Iustus ut palma florebit, sicut cedrus Libani succrescet.
   14 Plantati in domo Domini, in atriis Dei nostri florebunt.
   15 Adhuc fructus dabunt in senecta, uberes et bene virentes erunt,
   16 ut annuntient quoniam rectus Dominus, refugium meum, et non est iniquitas in eo.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com