seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXXI

Liber III Psalmus LXXXI, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 81)

   1 Magistro chori. Secundum "Torcularia...". Asaph.
   2 Exsultate Deo adiutori nostro; iubilate Deo Iacob.
   3 Sumite psalmum et date tympanum, psalterium iucundum cum cithara.
   4 Bucinate in neomenia tuba, in die plenae lunae, in sollemnitate nostra.
   5 Quia praeceptum in Israel est, et iudicium Deo Iacob.
   6 Testimonium in Ioseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti; sermonem, quem non noveram, audivi:
   7 "Diverti ab oneribus dorsum eius; manus eius a cophino recesserunt.
   8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis, probavi te apud aquam Meriba.
   9 Audi, populus meus, et contestabor te; Israel, utinam audias me!
   10 Non erit in te deus alienus, neque adorabis deum extraneum.
   11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti; dilata os tuum, et implebo illud.
   12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israel non intendit mihi.
   13 Et dimisi eos secundum duritiam cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.
   14 Si populus meus audisset me, Israel si in viis meis ambulasset!
   15 In brevi inimicos eorum humiliassem et super tribulantes eos misissem manum meam.
   16 Inimici Domini blandirentur ei, et esset sors eorum in saecula;
   17 et cibarem eos ex adipe frumenti et de petra melle saturarem eos".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com