seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXXX

Liber III Psalmus LXXX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 80)

   1 Magistro chori. Secundum "Lilium praecepti". Asaph. PSALMUS.
   2 Qui pascis Israel, intende, qui deducis velut ovem Ioseph. Qui sedes super cherubim, effulge
   3 coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Excita potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos.
   4 Deus, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.
   5 Domine, Deus virtutum, quousque irasceris super orationem populi tui?
   6 Cibasti nos pane lacrimarum et potum dedisti nobis in lacrimis copiose.
   7 Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
   8 Deus virtutum, converte nos, illustra faciem tuam, et salvi erimus.
   9 Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes et plantasti eam.
   10 Purgasti locum in conspectu eius, plantasti radices eius, et implevit terram.
   11 Operti sunt montes umbra eius, et ramis eius cedri Dei;
   12 extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines suas.
   13 Ut quid destruxisti maceriam eius, et vindemiant eam omnes, qui praetergrediuntur viam?
   14 Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
   15 Deus virtutum, convertere, respice de caelo et vide et visita vineam istam.
   16 Et protege eam, quam plantavit dextera tua, et super filium hominis, quem confirmasti tibi.
   17 Incensa est igni et suffossa; ab increpatione vultus tui peribunt.
   18 Fiat manus tua super virum dexterae tuae, super filium hominis, quem confirmasti tibi.
   19 Et non discedemus a te, vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
   20 Domine, Deus virtutum, converte nos et illustra faciem tuam, et salvi erimus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com