seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LXX

Liber II Psalmus LXX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 70)

   1 Magistro chori. David. Ad commemorandum.
   2 Deus, in adiutorium meum intende; Domine, ad adiuvandum me festina.
   3 Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt mihi mala.
   4 Convertantur propter confusionem suam, qui dicunt mihi: "Euge, euge".
   5 Exsultent et laetentur in te omnes, qui quaerunt te; et dicant semper: "Magnificetur Deus", qui diligunt salutare tuum.
   6 Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com