seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LIX

Liber II Psalmus LIX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 59)

   1 Magistro chori. Secundum "Ne destruxeris". David. Miktam. Quando Saul viros misit, qui domum observarent et eum occiderent.
   2 Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me protege me.
   3 Eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me.
   4 Quia ecce insidiati sunt animae meae, irruerunt in me fortes.
   5 Neque delictum neque peccatum in me est, Domine; sine iniquitate mea currunt et praeparantur. Exsurge in occursum meum et vide;
   6 et tu, Domine, Deus virtutum, Deus Israel, evigila ad visitandas omnes gentes; non miserearis omnibus, qui infideliter operantur.
   7 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
   8 Ecce eructabunt ore suo, et gladius in labiis eorum: "Quis enim audit?".
   9 Et tu, Domine, deridebis eos, subsannabis omnes gentes.
   10 Fortitudo mea, tibi attendam, quia, Deus, praesidium meum es.
   11 Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus faciet, ut despiciam inimicos meos.
   12 Ne occidas eos, ne quando obliviscatur populus meus; disperge illos in virtute tua et prosterne eos, protector meus, Domine.
   13 Peccatum oris eorum, sermo labiorum ipsorum, et comprehendantur in superbia sua. Propter exsecrationem et mendacium, quod loquuntur,
   14 consume eos in furore, consume, et non erunt; et scient quia Deus dominabitur Iacob et finium terrae.
   15 Revertentur ad vesperam et latrabunt ut canes et circuibunt civitatem.
   16 Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt.
   17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam et exsultabo mane misericordiam tuam, quia factus es praesidium meum et refugium meum in die tribulationis meae.
   18 Fortitudo mea, tibi psallam, quia, Deus, praesidium meum es: Deus meus misericordia mea.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com