seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LIV

Liber II Psalmus LIV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 54)

   1 Magistro chori. Fidibus. Maskil. David,
   2 postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: "Ecce David apud nos abditus latet".
   3 Deus, in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.
   4 Deus, exaudi orationem meam, auribus percipe verba oris mei!
   5 Quoniam superbi insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
   6 Ecce enim Deus adiuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
   7 Converte mala super inimicos meos et in veritate tua disperde illos.
   8 Voluntarie sacrificabo tibi, confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est;
   9 quoniam ex omni tribulatione eripuit me, et super inimicos meos despexit oculus meus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com