seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

LIII

Liber II Psalmus LIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 53)

   1 Magistro chori. Secundum "Mahalat". Maskil. David. Dixit insipiens in corde suo: "Non est Deus".
   2 Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.
   3 Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intellegens, aut requirens Deum.
   4 Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
   5 Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? Deum non invocaverunt;
   6 illic trepidaverunt timore, et non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum, qui te obsidebant, confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. -
   7 Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com