seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

V

Liber I Psalmus V, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 5)

   1 Magistro chori. Ad tibias. PSALMUS. David.
   2 Verba mea auribus percipe, Domine; intellege gemitum meum.
   3 Intende voci clamoris mei, rex meus et Deus meus.
   4 Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi et exspectabo.
   5 Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es; neque habitabit iuxta te malignus,
   6 neque permanebunt iniusti ante oculos tuos.
   7 Odisti omnes, qui operantur iniquitatem, perdes omnes, qui loquuntur mendacium; virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
   8 Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
   9 Domine, deduc me in iustitia tua propter inimicos meos, dirige in conspectu meo viam tuam.
   10 Quoniam non est in ore eorum veritas, cor eorum fovea; sepulcrum patens est guttur eorum, molliunt linguas suas.
   11 Iudica illos, Deus; decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
   12 Et omnes, qui sperant in te, laetentur, in aeternum exsultent. Obumbrabis eis, et gloriabuntur in te, qui diligunt nomen tuum;
   13 quoniam tu benedices iusto, Domine, quasi scuto, bona voluntate coronabis eum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com