seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXXIX

Liber I Psalmus XXXIX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 39)

   1 Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David.
   2 Dixi: "Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; ponam ori meo custodiam, donec consistit peccator adversum me".
   3 Tacens obmutui et silui absque ullo bono, et dolor meus renovatus est.
   4 Concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis.
   5 Locutus sum in lingua mea: "Notum fac mihi, Domine, finem meum; et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quam brevis sit vita mea".
   6 Ecce paucorum palmorum fecisti dies meos, et spatium vitae meae tamquam nihilum ante te. Etenim universa vanitas omnis homo constitutus est.
   7 Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea.
   8 Et nunc quae est exspectatio mea, Domine? Spes mea apud te est.
   9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me, opprobrium insipienti ne ponas me.
   10 Obmutui et non aperiam os meum, quoniam tu fecisti.
   11 Amove a me plagas tuas: ab ictu manus tuae ego defeci.
   12 In increpationibus, propter iniquitatem, corripuisti hominem, et tabescere fecisti, sicut tinea, desiderabilia eius. Etenim vanitas omnis homo.
   13 Exaudi orationem meam, Domine, et clamorem meum auribus percipe. Ad lacrimas meas ne obsurdescas, quoniam advena ego sum apud te, peregrinus sicut omnes patres mei.
   14 Avertere a me, ut refrigerer, priusquam abeam et non sim amplius.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com