seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXVIII

Liber I Psalmus XXVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 28)

   1 David. Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me. Ne quando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
   2 Exaudi vocem deprecationis meae, dum clamo ad te, dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
   3 Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
   4 Da illis secundum opera eorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opus manuum eorum tribue illis, redde retributionem eorum ipsis.
   5 Quoniam non intellexerunt opera Domini et opus manuum eius, destruet illos et non aedificabit eos.
   6 Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae;
   7 Dominus adiutor meus et protector meus, in ipso speravit cor meum, et adiutus sum, et exsultavit cor meum, et in cantico meo confitebor ei.
   8 Dominus fortitudo plebi suae, et refugium salvationum christi sui est.
   9 Salvum fac populum tuum et benedic hereditati tuae et pasce eos et extolle illos usque in aeternum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com