seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XXIV

Liber I Psalmus XXIV, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 24)

   1 David. PSALMUS. Domini est terra, et plenitudo eius, orbis terrarum, et qui habitant in eo.
   2 Quia ipse super maria fundavit eum et super flumina firmavit eum. -
   3 Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius?
   4 Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum.
   5 Hic accipiet benedictionem a Domino et iustificationem a Deo salutari suo.
   6 Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Iacob.
   7 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
   8 Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens, Dominus potens in proelio.
   9 Attollite, portae, capita vestra, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
   10 Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com