seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

XIII

Liber I Psalmus XIII, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 13)

   1 Magistro chori. PSALMUS. David.
   2 Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? Usquequo avertes faciem tuam a me?
   3 Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
   4 Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,
   5 ne quando dicat inimicus meus: "Praevalui adversus eum!"; neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
   6 Ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo; cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com