seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Psalmorum

CXX

Liber V Psalmus CXX, Nova Vulgata
(Latin version of Psalms chapter 120)

   1 Canticum ascensionum. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi, et exaudivit me.
   2 Domine, libera animam meam a labiis mendacii, a lingua dolosa.
   3 Quid detur tibi aut quid apponatur tibi, lingua dolosa?
   4 Sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum.
   5 Heu mihi, quia peregrinatus sum in Mosoch, habitavi ad tabernacula Cedar!
   6 Multum incola fuit anima mea cum his, qui oderunt pacem.
   7 Ego eram pacificus; cum loquebar, illi impugnabant me.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com