seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Proverbiorum

VIII

Proverbiorum VIII, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 8)

   1 Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam?
   2 In summis verticibus supra viam in mediis semitis stans,
   3 iuxta portas ad introitum civitatis, in ipsis foribus conclamat:
   4 "O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
   5 Intellegite, parvuli, astutiam; et insipientes, animadvertite.
   6 Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea, ut recta praedicent.
   7 Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
   8 Iusti sunt omnes sermones oris mei, non est in eis pravum quid neque perversum;
   9 omnes recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam.
   10 Accipitc disciplinam meam et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum electum.
   11 Melior est enim sapientia gemmis, et omne desiderabile ei non potest comparari".
   12 Ego sapientia habito cum prudentia et artem excogitandi invenio.
   13 Timor Domini odisse malum; arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor.
   14 Meum est consilium et prudentia, mea est intellegentia, mea est fortitudo.
   15 Per me reges regnant, et principes iusta decernunt;
   16 per me duces imperant, et potentes decernunt iustitiam.
   17 Ego diligentes me diligo; et, qui mane vigilant ad me, invenient me.
   18 Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia.
   19 Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo.
   20 In viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii,
   21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam.
   22 Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio;
   23 ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret.
   24 Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram, necdum fontes graves aquis,
   25 priusquam montes demergerentur, ante colles ego parturiebar.
   26 Adhuc terram non fecerat et campos et initium glebae orbis terrae.
   27 Quando praeparabat caelos, aderam, quando certa lege et gyro vallabat abyssos,
   28 quando nubes firmabat sursum, et praevaluerunt fontes abyssi,
   29 quando circumdabat mari terminum suum et aquis, ne transirent fines suos, quando iecit fundamenta terrae,
   30 cum eo eram ut artifex: delectatio eius per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
   31 ludens in orbe terrarum, et deliciae meae esse cum filiis hominum.
   32 Nunc ergo, filii, audite me: beati, qui custodiunt vias meas;
   33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam.
   34 Beatus homo, qui audit me et qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei.
   35 Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet delicias a Domino.
   36 Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam: omnes, qui me oderunt, diligunt mortem.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com