seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Proverbiorum

VI

Proverbiorum VI, Nova Vulgata
(Latin version of Proverbs chapter 6)

   1 Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam;
   2 illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus.
   3 Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo.
   4 Ne dederis somnum oculis tuis nec palpebris tuis dormitationem.
   5 Eruere quasi dammula de rete, et quasi avis de manu aucupis.
   6 Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius et disce sapientiam.
   7 Quae, cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem,
   8 parat in aestate cibum sibi et congregat in messe, quod comedat.
   9 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges e somno tuo?
   10 Paululum dormis, paululum dormitas, paululum conseres manus, ut dormias;
   11 et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.
   12 Homo iniquus, vir inutilis, graditur ore perverso;
   13 annuit oculis, terit pede, digito loquitur.
   14 Prava in corde suo machinatur, malum in omni tempore, iurgia seminat.
   15 Ideo extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur nec habebit medicinam.
   16 Sex sunt, quae odit Dominus, et septem detestatur anima eius:
   17 oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
   18 cor machinans cogitationes pravas, pedes veloces ad currendum in malum,
   19 proferentem mendacia, testem fallacem et eum, qui seminat inter fratres discordias.
   20 Conserva, fili mi, praecepta patris tui et ne reicias legem matris tuae;
   21 liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo.
   22 Cum ambulaveris, dirigent te, cum dormieris, custodient te et, cum evigilaveris, colloquentur tecum.
   23 Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae,
   24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae;
   25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum, nec capiaris nutibus illius:
   26 pretium enim scorti vix est torta panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
   27 Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, et vestimenta illius non ardebunt?
   28 Aut ambulare super prunas, et non comburentur plantae eius?
   29 Sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui; non erit mundus, quicumque tetigerit eam.
   30 Non contemptui erit fur, cum furatus fuerit, ut esurientem impleat animam.
   31 Deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet.
   32 Qui autem adulter est cum muliere, vecors est; perdet animam suam, qui hoc fecerit.
   33 Plagam et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur.
   34 Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae
   35 nec accipiet personam tuam in piaculum nec suscipiet dona plurima.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com