< Previous
Index
Next >

Liber Numeri

XXVII

Numeri XXVII, Nova Vulgata 
(Latin version of Numbers chapter 27)

   1 Accesserunt autem filiae Sal phaad filii Hepher filii Ga laad filii Machir filii Manasse, e cognationibus Manasse, qui fuit filius Ioseph, quarum sunt nomina: Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
   2 Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et principibus et cuncta congregatione ad ostium tabernaculi conventus atque dixerunt:
   3 "Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est; hic non habuit mares filios.
   4 Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem inter fratres patris nostri"
   5 Rettulitque Moyses causam earum ad iudicium Domini,
   6 qui dixit ad eum:
   27:7" Iustam rem postulant filiae Salphaad. Da eis possessionem inter fratres patris sui, et ei in hereditatem succedant.
   8 Ad filios autem Israel loqueris haec: Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam eius transibit hereditas;
   9 si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
   10 Quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius.
   11 Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hereditas illi, qui ei proximus est e cognatione sua; possidebitque eam. Eritque hoc filiis Israel sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi"
   12 Dixit quoque Dominus ad Moysen: "Ascende in montem istum Abarim et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel.
   13 Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron,
   14 quia offendistis me in deserto Sin in contradictione congregationis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas" Hae sunt aquae Meribathcades deserti Sin.
   15 Cui respondit Moyses:
   16 "Provideat Dominus, Deus spirituum omnis carnis, hominem, qui sit super congregationem hanc
   17 et possit exire et intrare ante eos et educere eos vel introducere, ne sit populus Domini sicut oves absque pastore"
   18 Dixitque Dominus ad eum: "Tolle Iosue filium Nun, virum in quo est spiritus; et pone manum tuam super eum,
   19 quem statues coram Eleazaro sacerdote et omni congregatione et dabis ei praecepta, cunctis videntibus,
   20 et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel.
   21 Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio"
   22 Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi;
   23 et, impositis capiti eius manibus, constituit eum, sicut mandaverat Dominus per manum Moysi.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

 home

privacy policy

email

© seiyaku.com