seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Nehemiae

II

Nehemiae II, Nova Vulgata
(Latin version of Nehemiah chapter 2)

   1 Factum est autem in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.
   2 Dixitque mihi rex: "Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis". Et timui valde
   3 et dixi regi: "Rex, in aeternum vive! Quare non maereat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portae eius combustae sunt igne?".
   4 Et ait mihi rex: "Pro qua re postulas?". Et oravi Deum caeli
   5 et dixi ad regem: "Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et aedificabo eam".
   6 Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: "Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris?". Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus.
   7 Et dixi regi: "Si regi videtur bonum, epistulae dentur mihi ad duces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudaeam;
   8 et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo". Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.
   9 Et veni ad duces regionis trans flumen dedique eis epistulas regis. Miserat autem rex mecum principes militum et equites.
   10 Et audierunt Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo, qui quaereret prosperitatem filiorum Israel.
   11 Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus.
   12 Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
   13 Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne.
   14 Et transivi ad portam Fontis et ad piscinam Regis, et non erat locus iumento cui sedebam, ut transiret.
   15 Et ascendi per torrentem nocte et considerabam murum; et iterum veni ad portam Vallis et reversus sum.
   16 Magistratus autem nesciebant quo abissem aut quid ego facerem, sed et Iudaeis et sacerdotibus et optimatibus et magistratibus et reliquis, qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
   17 Et dixi eis: "Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium".
   18 Et indicavi eis quod manus Dei mei bona esset super me et verba regis, quae locutus esset mihi, et dixerunt: "Surgamus et aedificemus!". Et confortatae sunt manus eorum in bonum.
   19 Audierunt autem Sanaballat Horonites et Thobias servus Ammanites et Gosem Arabs et subsannaverunt nos et despexerunt dixeruntque: "Quae est haec res, quam facitis? Numquid contra regem vos rebellatis?".
   20 Et dedi eis responsum dicens: "Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com