seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Matthaeum

XVI

Matthaeum XVI, Nova Vulgata
(Latin version of Matthew chapter 16)

   1 Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes et rogaverunt eum, ut signum de caelo ostenderet eis.
   2 At ille respondens ait eis: "Facto vespere dicitis: "Serenum erit, rubicundum est enim caelum";
   3 et mane: "Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum". Faciem quidem caeli diiudicare nostis, signa autem temporum non potestis.
   4 Generatio mala et adultera signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Ionae". Et, relictis illis, abiit.
   5 Et cum venissent discipuli trans fretum, obliti sunt panes accipere.
   6 Iesus autem dixit illis: "Intuemini et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum".
   7 At illi cogitabant inter se dicentes: "Panes non accepimus!".
   8 Sciens autem Iesus dixit: "Quid cogitatis inter vos, modicae fidei, quia panes non habetis?
   9 Nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum, et quot cophinos sumpsistis?
   10 Neque septem panum quattuor milium hominum, et quot sportas sumpsistis?
   11 Quomodo non intellegitis quia non de panibus dixi vobis? Sed cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum".
   12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
   13 Venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: "Quem dicunt homines esse Filium hominis?".
   14 At illi dixerunt: "Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis".
   15 Dicit illis: "Vos autem quem me esse dicitis?".
   16 Respondens Simon Petrus dixit: "Tu es Christus, Filius Dei vivi".
   17 Respondens autem Iesus dixit ei: "Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in caelis est.
   18 Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversum eam.
   19 Tibi dabo claves regni caelorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in caelis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in caelis".
   20 Tunc praecepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
   21 Exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere.
   22 Et assumens eum Petrus coepit increpare illum dicens: "Absit a te, Domine; non erit tibi hoc".
   23 Qui conversus dixit Petro: "Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quae Dei sunt, sed ea, quae hominum!".
   24 Tunc Iesus dixit discipulis suis: "Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
   25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
   26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
   27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum opus eius.
   28 Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com