seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Leviticus

XIX

Leviticus XIX, Nova Vulgata
(Latin version of Leviticus chapter 19)

   1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
   2 "Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester.
   3 Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
   4 Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
   5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam ita ut sit vobis placabilis.
   6 Eo die, quo fuerit immolata, comedetur et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetur.
   7 Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque acceptabile.
   8 Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
   9 Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec remanentes spicas colliges.
   10 Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
   11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
   12 Non periurabis in nomine meo nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
   13 Non facies calumniam proximo tuo nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque mane.
   14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Deum tuum. Ego Dominus.
   15 Non facietis, quod iniquum est in iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo.
   16 Non eris criminator et susurro in populo tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
   17 Ne oderis fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
   18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
   19 Leges meas custodite. Iumenta tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
   20 Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et non morientur, quia non fuit libera.
   21 Et in sacrificium suum pro delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem;
   22 expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur ei peccatum, quod peccavit.
   23 Quando ingressi fueritis terram et plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia, nec edetis ex eis.
   24 Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur laudabilis Domino.
   25 Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester.
   26 Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini nec observabitis omina.
   27 Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam.
   28 Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute incidetis vobis. Ego Dominus.
   29 Ne polluas et prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
   30 Sabbata mea custodite et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
   31 Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
   32 Coram cano capite consurge et honora personam senis; et time Deum tuum. Ego Dominus.
   33 Si habitaverit tecum advena in terra vestra, non opprimetis eum;
   34 sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
   35 Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura.
   36 Statera iusta, aequa pondera, iustum ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
   37 Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et facite ea. Ego Dominus"

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com