seiyaku
< Previous
Index

Lamentationes

V

Lamentationes V, Nova Vulgata
(Latin version of Lamentations chapter 5)

   1 Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum.
   2 Hereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
   3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
   4 Aquam nostram pecunia bibimus, ligna nostra pretio comparamus.
   5 Iugum in cervicibus nostris minamur; lassis non datur requies.
   6 Aegyptiis dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
   7 Patres nostri peccaverunt et non sunt, et nos iniquitates eorum portamus.
   8 Servi dominantur nostri; non est qui redimat de manu eorum.
   9 Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis a facie gladii in deserto.
   10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est propter aestum famis.
   11 Mulieres in Sion humiliaverunt et virgines in civitatibus Iudae.
   12 Principes manu eorum suspensi sunt; facies senum honorem non habuerunt.
   13 Adulescentes molam portaverunt, et pueri sub lignis corruerunt.
   14 Senes deficiunt de portis, iuvenes de choro psallentium.
   15 Defecit gaudium cordis nostri; versus est in luctum chorus noster.
   16 Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus!
   17 Propterea maestum factum est cor nostrum, ideo contenebrati sunt oculi nostri,
   18 propter montem Sion, quia desolatus est: vulpes ambulant in eo.
   19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
   20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudinem dierum?
   21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur; innova dies nostros sicut a principio.
   22 Ergone proiciens reppulisti nos, iratus es contra nos vehementer?

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com