seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Iudicum

X

Iudicum X, Nova Vulgata
(Latin version of Judges chapter 10)

   1 Post Abimelech surrexit dux ad salvandum Israel Thola fi lius Phua filii Dodo, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim.
   2 Et iudicavit Israel viginti et tribus annis mortuusque ac sepultus est in Samir.
   3 Huic successit Iair Galaadites, qui iudicavit Israel per viginti et duos annos
   4 habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et ipsis erant triginta civitates, quae appellatae sunt Havoth Iair (id est villae Iair) usque in praesentem diem, in terra Galaad.
   5 Mortuusque est Iair ac sepultus in Camon.
   6 Filii autem Israel peccatis veteribus iungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt Baalim et Astharoth et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim; dimiseruntque Dominum et non colebant eum.
   7 Contra quos iratus tradidit eos in manu Philisthim et filiorum Ammon.
   8 Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes filii Israel, qui habitabant trans Iordanem in terra Amorraei in Galaad;
   9 in tantum ut filii Ammon Iordanem transirent ad pugnandum etiam contra Iudam et Beniamin et domum Ephraim; afflictusque est Israel nimis.
   10 Et clamantes filii Israel ad Dominum dixerunt: "Peccavimus tibi, quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim"
   11 Quibus locutus est Dominus: "Numquid non Aegyptii et Amorraei filiique Ammon et Philisthim,
   12 Sidonii quoque et Amalec et Madian oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum?
   13 Et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos; idcirco non addam ut ultra vos liberem.
   14 Ite et invocate deos, quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiae!"
   15 Dixeruntque filii Israel ad Dominum: "Peccavimus; redde tu nobis, quidquid tibi placet, tantum nunc libera nos"
   16 Quae dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola proiecerunt et servierunt Domino, qui doluit super miseriis Israel.
   17 Itaque filii Ammon convocati in Galaad fixere tentoria; contra quos congregati filii Israel in Maspha castrametati sunt.
   18 Dixeruntque populus, principes Galaad, singuli ad proximos suos: "Qui primus contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux omnium habitatorum Galaad"

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com