seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Ioannem

II

Ioannem II, Nova Vulgata
(Latin version of John chapter 2)

   1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi;
   2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias.
   3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: "Vinum non habent".
   4 Et dicit ei Iesus: "Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea".
   5 Dicit mater eius ministris: "Quodcumque dixerit vobis, facite".
   6 Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
   7 Dicit eis Iesus: "Implete hydrias aqua". Et impleverunt eas usque ad summum.
   8 Et dicit eis: "Haurite nunc et ferte architriclino". Illi autem tulerunt.
   9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus
   10 et dicit ei: "Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc".
   11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.
   12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.
   13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus.
   14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes;
   15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit;
   16 et his, qui columbas vendebant, dixit: "Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis".
   17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: "Zelus domus tuae comedit me".
   18 Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: "Quod signum ostendis nobis, quia haec facis?".
   19 Respondit Iesus et dixit eis: "Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud".
   20 Dixerunt ergo Iudaei: "Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud?".
   21 Ille autem dicebat de templo corporis sui.
   22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.
   23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
   24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
   25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com