seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Ioannem

XII

Ioannem XII, Nova Vulgata
(Latin version of John chapter 12)

   1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus.
   2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
   3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti.
   4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus:
   5 "Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis?".
   6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat.
   7 Dixit ergo Iesus: "Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud.
   8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis".
   9 Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
   10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent,
   11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.
   12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam,
   13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: "Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel!".
   14 Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
   15 "Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae".
   16 Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
   17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis.
   18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum.
   19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: "Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit!".
   20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo;
   21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: "Domine, volumus Iesum videre".
   22 Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.
   23 Iesus autem respondet eis dicens: "Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.
   24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
   25 Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
   26 Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.
   27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
   28 Pater, glorifica tuum nomen!". Venit ergo vox de caelo: "Et glorificavi et iterum glorificabo".
   29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: "Angelus ei locutus est".
   30 Respondit Iesus et dixit: "Non propter me vox haec facta est sed propter vos.
   31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
   32 et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum".
   33 Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.
   34 Respondit ergo ei turba: "Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: "Oportet exaltari Filium hominis"? Quis est iste Filius hominis?".
   35 Dixit ergo eis Iesus: "Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
   36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis". Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.
   37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum,
   38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: "Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est?".
   39 Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
   40 "Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos".
   41 Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
   42 Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur;
   43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
   44 Iesus autem clamavit et dixit: "Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me;
   45 et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
   46 Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
   47 Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
   48 Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
   49 quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
   50 Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com