seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ioel

III

Ioel III, Nova Vulgata
(Latin version of Joel chapter 3)

   1 Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt;
   2 sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
   3 Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi;
   4 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
   5 Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com