seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ieremiae

VIII

Ieremiae VIII, Nova Vulgata
(Latin version of Jeremiah chapter 8)

   1 "In illo tempore, ait Dominus, eicient ossa regum Iudae et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitaverunt Ierusalem de sepulcris suis;
   2 et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae dilexerunt et quibus servierunt et post quae ambulaverunt et quae quaesierunt et adoraverunt; non colligentur et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terrae erunt.
   3 Et eligent magis mortem quam vitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in universis locis, ad quae eiecero eos, dicit Dominus exercituum.
   4 Et dices ad eos: Haec dicit Dominus: Numquid, qui cadit, non resurget, et, qui aversus est, non revertetur?
   5 Quare ergo aversus est populus iste, Ierusalem aversione perpetua? Apprehenderunt mendacium et noluerunt reverti.
   6 Attendi et auscultavi: nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super malitia sua dicens: "Quid feci?". Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens in proelio.
   7 Etiam ciconia in caelo novit tempus suum; turtur et hirundo et turdus custodierunt tempus adventus sui; populus autem meus non novit iudicium Domini.
   8 Quomodo dicitis: "Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est"? Vere mendacium operatus est stilus mendax scribarum.
   9 Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt; verbum enim Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in eis.
   10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum expugnatoribus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
   11 Et sanant contritionem filiae populi mei in levitate dicentes "Pax, pax", cum non sit pax.
   12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt; quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt, idcirco cadent inter corruentes, in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
   13 Congregans congregabo eos, ait Dominus; non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea, folium defluxit, et dabo eis gradientes super eos.
   14 "Quare sedemus? Convenite, et ingrediamur civitates munitas et pereamus ibi, quia Dominus Deus noster tradidit nos in interitum et potum dedit nobis aquam fellis; peccavimus enim Domino.
   15 Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido".
   16 A Dan auditus est fremitus equorum eius, a voce hinnituum fortium equorum eius commota est omnis terra; et venient et devorabunt terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius.
   17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio, et mordebunt vos", ait Dominus.
   18 Hilaritas mea facta est dolor in me, cor meum maerens.
   19 Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua: "Numquid Dominus non est in Sion? Aut rex eius non est in ea?"." Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis et in vanitatibus alienis?".
   20 "Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus".
   21 Super contritione filiae populi mei contritus sum et contristatus; stupor obtinuit me.
   22 Numquid resina non est in Galaad? Aut medicus non est ibi? Quare enim non est obducta cicatrix filiae populi mei?
   23 Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei?

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com