seiyaku
< Previous
Index

Prophetia Osee

XIV

Osee XIV, Nova Vulgata
(Latin version of Hosea chapter 14)

   1 Poenas solvet Samaria, quoniam rebellavit contra Deum suum: in gladio peribunt, parvuli eorum elidentur, et praegnantes discindentur.
   2 Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
   3 Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: "Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
   4 Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: "Deos nostros!" opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus".
   5 "Sanabo praevaricationem eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eis.
   6 Ero quasi ros pro Israel; germinabit quasi lilium et mittet radices suas ut Libanus.
   7 Expandentur rami eius; et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani.
   8 Convertentur sedentes in umbra mea, colent triticum et germinabunt quasi vinea; memoriale eius sicut vinum Libani.
   9 Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur".
   10 Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com