seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Genesis

XXXVII

Genesis XXXVII, Nova Vulgata
(Latin version of Genesis chapter 37)

   1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus.
   2 Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam.
   3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem.
   4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
   5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit.
   6 Dixitque ad eos: "Audite somnium meum, quod vidi.
   7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum"
   8 Responderunt fratres eius: "Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae?" Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
   9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: "Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me"
   10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: "Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram?"
   11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat.
   12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
   13 dixit Israel ad Ioseph: "Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos" Quo respondente:
   14 "Praesto sum" ait ei: "Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur" Missus de valle Hebron venit in Sichem;
   15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret.
   16 At ille respondit: "Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges"
   17 Dixitque ei vir: "Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"" Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.
   18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere.
   19 Et mutuo loquebantur: "Ecce somniator venit;
   20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua"
   21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit:
   22 "Non interficiamus animam eius" Et dixit ad eos: "Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias" Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
   23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari
   24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam.
   25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum.
   26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: "Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius?
   27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est" Acquieverunt fratres sermonibus illius.
   28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum.
   29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
   30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: "Puer non comparet, et ego quo ibo?"
   31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt
   32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: "Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non?"
   33 Quam cum agnovisset pater, ait: "Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph"
   34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore.
   35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: "Descendam ad filium meum lugens in infernum" Et flevit super eo pater eius.
   36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com