seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ezechielis

XXX

Ezechielis XXX, Nova Vulgata
(Latin version of Ezekiel chapter 30)

   1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
   2 "Fili ho minis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus: Ululate, vae diei,
   3 quia iuxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis; tempus gentium erit.
   4 Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Chus, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablatae fuerint opes illius, et destructa fundamenta eius.
   5 Chus et Phut et Lud et omne vulgus promiscuum et Chub et filii terrae foederis cum eis gladio cadent.
   6 Haec dicit Dominus Deus: Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia potentiae eius; a Magdolo usque ad Syenen gladio cadent in ea, ait Dominus Deus.
   7 Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes eius in medio civitatum desertarum erunt;
   8 et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegyptum, et attriti fuerint omnes auxiliatores eius.
   9 In die illa egredientur nuntii a facie mea in navibus ad conterendam confidentiam Chus, et erit pavor in eis in die Aegypti, quia veniet.
   10 Haec dicit Dominus Deus: Cessare faciam pompam Aegypti in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis.
   11 Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis.
   12 Et faciam alveos fluminum aridos et tradam terram in manu pessimorum et dissipabo terram et plenitudinem eius in manu alienorum. Ego Dominus locutus sum.
   13 Haec dicit Dominus Deus: Et disperdam simulacra et cessare faciam idola de Memphi, et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.
   14 Et disperdam terram Phatures et dabo ignem in Tani et faciam iudicia in No.
   15 Et effundam indignationem meam super Sin, robur Aegypti, et interficiam multitudinem No.
   16 Et dabo ignem in Aegypto; quasi parturiens dolebit Sin, et in No scissura erit, et contra Memphin hostes plena die.
   17 Iuvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
   18 Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae eius; ipsam nubes operiet, filiae autem eius in captivitatem ducentur.
   19 Et faciam iudicia in Aegypto, et scient quia ego Dominus".
   20 Et factum est in undecimo anno, in primo, in septima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:
   21 "Fili hominis, brachium pharaonis, regis Aegypti, confregi, et ecce non est obvolutum, ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis et farciretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
   22 Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pharaonem, regem Aegypti, et comminuam brachium eius forte sed confractum et deiciam gladium de manu eius
   23 et dispergam Aegyptum in gentibus et ventilabo eos in terris.
   24 Et confortabo brachia regis Babylonis daboque gladium meum in manu eius; et confringam brachia pharaonis, et gemet gemitibus sicut transfixus coram facie eius.
   25 Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia pharaonis concident; et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.
   26 Et dispergam Aegyptum in nationes et ventilabo eos in terras, et scient quia ego Dominus".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com