seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ezechielis

XXVIII

Ezechielis XXVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Ezekiel chapter 28)

   1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   2 "Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: "Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!", cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei.
   3 Ecce sapientior es tu Danel, omne secretum non est absconditum a te,
   4 in sapientia et prudentia tua fecisti tibi opes et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis;
   5 in multitudine sapientiae tuae et in negotiatione tua multiplicasti tibi opes, et elevatum est cor tuum in opibus tuis.
   6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod fecisti cor tuum quasi cor Dei,
   7 idcirco ecce ego adducam super te alienos violentissimos gentium; et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae et polluent splendorem tuum.
   8 In fossam detrahent te, et morieris interitu occisorum in corde maris.
   9 Numquid dicens loqueris: "Deus ego sum!" coram interficientibus te, cum sis homo et non Deus in manu occidentium te?
   10 Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum", ait Dominus Deus.
   11 Et factus est sermo Domini ad me dicens: "Fili hominis, leva planctum super regem Tyri
   12 et dices ei: Haec dicit Dominus Deus: Tu signaculum perfectum, plenus sapientia et perfectus decore;
   13 in deliciis paradisi Dei fuisti, omnis lapis pretiosus operimentum tuum: sardius, topazius et iaspis, chrysolithus et onyx et beryllus, sapphirus et carbunculus et smaragdus, aurum opus caelaturae in te; in die, qua conditus es, praeparata sunt.
   14 Cum cherub extento et protegente te posui te, in monte sancto Dei fuisti, in medio lapidum ignitorum ambulasti,
   15 perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
   16 In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti. Et eieci te de monte Dei, et perdidit te cherub protegens de medio lapidum ignitorum.
   17 Elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam propter splendorem tuum: in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, ut cernerent te.
   18 In multitudine iniquitatum tuarum et iniquitate negotiationis tuae polluisti sanctuaria tua; producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram in conspectu omnium videntium te.
   19 Omnes, qui viderint te, in gentibus obstupescent super te; in horrorem factus es et non eris in perpetuum".
   20 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   21 "Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem et propheta de ea
   22 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui, et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea iudicia et sanctificatus fuero in ea.
   23 Et immittam ei pestilentiam et sanguinem in plateis eius, et corruent interfecti in medio eius gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
   24 Et non erit ultra domui Israel stimulus amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum, qui adversantur eis, et scient quia ego Dominus Deus.
   25 Haec dicit Dominus Deus: Quando congregavero domum Israel de populis, in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus, et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Iacob;
   26 et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com