seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Exodus

XI

Exodus XI, Nova Vulgata
(Latin version of Exodus chapter 11)

   1 Et dixit Dominus ad Moy sen: "Adhuc una plaga tan gam pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire compellet.
   2 Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea;
   3 dabit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis" Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis pharaonis et omni populo.
   4 Et ait Moyses: "Haec dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum;
   5 et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
   6 Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est.
   7 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
   8 Descendentque omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis populus, qui sequitur te". Post haec egrediar" Et exivit a pharaone iratus nimis.
   9 Dixit autem Dominus ad Moysen: "Non audiet vos pharao, ut multa signa fiant in terra Aegypti"
   10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com