seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Esther

IV

Esther IV, Nova Vulgata
(Latin version of Esther chapter 4)

   1 Cum comperisset Mardochaeus omnia, quae acciderant, scidit vestimenta sua et indutus est sacco spargens cinerem capiti. Et in platea mediae civitatis voce magna et amara clamabat
   2 usque ad fores palatii gradiens; non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
   3 In omnibus quoque provinciis, quocumque edictum et dogma regis pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium, ululatus et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
   4 Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
   5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei, ut iret ad Mardochaeum et disceret ab eo cur hoc faceret.
   6 Egressusque Athach ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis ante ostium palatii.
   7 Qui indicavit ei omnia, quae ei acciderant, quantum Aman promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
   8 Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan ad perdendum eos, dedit ei, ut reginae ostenderet et moneret eam, ut intraret ad regem et deprecaretur eum et rogaret pro populo suo.
   4:8a" Memor, inquit, dierum humilitatis tuae, quando nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem. Et tu, invoca Dominum et loquere regi pro nobis et libera nos de morte".
   9 Regressus Athach nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
   10 Quae respondit ei et iussit, ut diceret Mardochaeo:
   4:11" Omnes servi regis et cunctae, quae sub dicione eius sunt, norunt provinciae, quod cuique sive viro sive mulieri, qui non vocatus interius atrium regis intraverit, una lex sit, ut statim interficiatur, nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit, ut possit vivere; ego autem triginta iam diebus non sum vocata ad regem".
   12 Quod cum audisset Mardochaeus,
   13 rursum mandavit Esther dicens: "Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es, prae cunctis Iudaeis.
   14 Si enim nunc silueris, aliunde Iudaeis liberatio et salvatio exsurget, et tu et domus patris tui peribitis; et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris?".
   15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
   4:16" Vade et congrega omnes Iudaeos, qui in Susan reperiuntur; et ieiunate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo; et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens; si pereo, pereo".
   17 Ivit itaque Mardochaeus et fecit omnia, quae ei Esther mandaverat.
   4:17a Mardochaeus autem scidit vestimenta sua et substravit cilicium et cecidit super faciem suam in terram, et seniores populi, a mane usque ad vesperam
   4:17b et dixit: "Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es.
   4:17c Domine, Domine, rex omnipotens, in dicione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.
   4:17d Tu enim fecisti caelum et terram et quidquid mirabile caeli ambitu continetur;
   4:17e Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.
   4:17f Tu scis, Domine, quia libenter adorarem plantas pedum Aman pro salute Israel;
   4:17g hoc autem non feci, ne gloriam hominis ponerem super gloriam Dei mei, et alium non adorabo nisi te, Domine, Deus meus.
   4:17h Et non facio ea in arrogantia neque in gloriae cupiditate, Domine. Appare, Domine; manifestare, Domine!
   4:17i Et nunc, Domine rex, Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, parce populo tuo, quia volunt nos inimici nostri perdere et delere hereditatem tuam.
   4:17k Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de terra Aegypti.
   4:17l Exaudi deprecationem meam et propitius esto sorti tuae; et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine, et ne claudas ora te canentium".
   4:17m Omnis quoque Israel ex totis viribus clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
   4:17n Esther quoque regina confugit ad Dominum pavens periculum mortis, quod imminebat.
   4:17o Cumque deposuisset vestes gloriae, suscepit indumenta luctus et pro unguentis superbiae implevit caput suum cinere et corpus suum humiliavit ieiuniis valde.
   4:17p Et cecidit super terram cum ancillis suis a mane usque ad vesperam et dixit:
   4:17q" Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedictus es. Suffraga mihi soli et non habenti defensorem praeter te, Domine,
   4:17r quoniam periculum in manu mea est.
   4:17s Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Noe in aqua diluvii conservasti.
   4:17t Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Abrahae in trecentis et decem octo viris novem reges tradidisti.
   4:17u Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ionam de ventre ceti liberasti.
   4:17v Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ananiam, Azariam et Misael de camino ignis liberasti.
   4:17x Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Daniel de lacu leonum eruisti.
   4:17y Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Ezechiae, regi Iudaeorum, morte damnato et oranti pro vita misertus es et donasti ei vitae annos quindecim.
   4:17z Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu Annae petenti in desiderio animae filii generationem donasti.
   4:17aa Ego audivi ex libris maiorum meorum, Domine, quoniam tu omnes complacentes tibi liberas, Domine, usque in finem.
   4:17bb Et nunc adiuva me solitariam et neminem habentem nisi te, Domine, Deus meus.
   4:17cc Tu nosti quoniam abominata est ancilla tua concubitum incircumcisorum.
   4:17dd Deus, tu nosti quoniam non manducavi de mensa exsecrationum et vinum libationum eorum non bibi.
   4:17ee Tu nosti quoniam a die translationis meae non sum laetata, Domine, nisi in te solo.
   4:17ff Tu scis, Deus, quoniam, ex quo vestimentum hoc super caput meum est, exsecror illud tamquam pannum menstruatae et non indui illud in die bona.
   4:17gg Et nunc subveni orphanae mihi et verbum concinnum da in os meum in conspectu leonis et gratam me fac coram eo et converte cor eius in odium oppugnantis nos, in perditionem eius et eorum, qui consentiunt ei.
   4:17hh Nos autem libera de manu inimicorum nostrorum; converte luctum nostrum in laetitiam et dolores nostros in sanitatem.
   4:17ii Surgentes autem supra partem tuam, Deus, fac in exemplum.
   4:17kk Appare, Domine; manifestare, Domine!".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com