seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XXX

Ecclesiasticus XXX, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 30)

   1 De filiis. Qui diligit filium suum, assi duat illi flagella, ut laetetur in novissimo suo.
   2 Qui docet filium suum, fructum habebit in illo et in medio domesticorum in illo gloriabitur.
   3 Qui docet filium suum, in zelum mittet inimicum et in medio amicorum gloriabitur in illo.
   4 Mortuus est pater eius et quasi non est mortuus: similem enim reliquit sibi post se.
   5 In vita sua vidit et laetatus est in illo, in obitu suo non est contristatus. Nec confusus est coram inimicis:
   6 reliquit enim defensorem domus contra inimicos et amicis reddentem gratiam.
   7 Qui blanditur filio, colligabit vulnera eius, et super omnem vocem turbabuntur viscera sua.
   8 Equus indomitus evadit durus, et filius remissus evadet praeceps.
   9 Lacta filium, et paventem te faciet; lude cum eo, et contristabit te.
   10 Non corrideas illi, ne doleas, et in novissimo obstupescent dentes tui.
   11 Non des illi potestatem in iuventute et ne despicias errata illius.
   12 Curva cervicem eius in iuventute et tunde latera eius, dum infans est, ne forte induret et non credat tibi, et erit tibi ab illo dolor animae.
   13 Doce filium tuum et operare in illo, ne in turpitudinem illius offendas.
   14 Melior est pauper sanus et fortis viribus quam dives imbecillis et flagellatus in carne sua.
   15 Salus carnis melior est omni auro et argento, et spiritus validus quam census immensus.
   16 Non est census super censum salutis corporis, et non est oblectatio super cordis gaudium.
   17 Melior est mors quam vita amara, et requies aeterna quam languor perseverans.
   18 Bona effusa in ore clauso quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro.
   19 Quid proderit libatio idolo? Nec enim manducabit nec odorabitur:
   20 sic qui effugatur a Domino portans mercedes iniquitatis,
   21 videns oculis et ingemiscens sicut spado complectens virginem et suspirans.
   22 Tristitiam non des animae tuae et non affligas temetipsum in consilio tuo.
   23 Iucunditas cordis haec est vita hominis et thesaurus sine defectione sanctitatis, et exsultatio viri est longaevitas.
   24 Indulge animae tuae et consolare cor tuum et tristitiam longe repelle a te.
   25 Multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa;
   26 zelus et iracundia minuunt dies, et ante tempus senectam adducet cogitatus.
   27 Splendidum cor et bonum in epulis est; epulae enim illius diligenter fiunt.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com