seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XXII

Ecclesiasticus XXII, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 22)

   1 Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius;
   2 fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus.
   3 Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur.
   4 Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris.
   5 Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur.
   6 Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia.
   7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam;
   8 qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno.
   9 Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: "Quis est hic?".
   10 Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus.
   11 Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit;
   12 nequissima enim vita fatui super mortem.
   13 Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum.
   14 Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris.
   15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius.
   16 Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius.
   17 Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus?
   18 Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium.
   19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit.
   20 Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito.
   21 Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt,
   22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet.
   24 Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam.
   25 Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.
   26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum
   27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus.
   28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices;
   29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis.
   30 Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae.
   31 Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo:
   32 omnis, qui audiet, cavebit se ab eo.
   33 Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com