seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Amos

VII

Amos VII, Nova Vulgata
(Latin version of Amos chapter 7)

   1 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, ipse formabat lo custas in principio, cum germinarent serotinae fruges; et ecce fruges serotinae post fruges demessas regis.
   2 Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi: "Domine Deus, propitius esto, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?".
   3 Misertus est Dominus super hoc. "Non erit", dixit Dominus Deus.
   4 Haec ostendit mihi Dominus Deus: et ecce, vocabat ad iudicium per ignem Dominus Deus, et devoravit abyssum magnam et comedit simul partem.
   5 Et dixi: "Domine Deus, quiesce, obsecro; quomodo stabit Iacob, quia parvulus est?".
   6 Misertus est Dominus super hoc. "Sed et istud non erit", dicit Dominus Deus.
   7 Haec ostendit mihi Dominus Deus: ecce vir stans super murum litum, et in manu eius trulla caementarii.
   8 Et dixit Dominus ad me: "Quid tu vides, Amos?". Et dixi: "Trullam caementarii". Et dixit Dominus: "Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israel; non adiciam ultra ignoscere ei.
   9 Et demolientur excelsa Isaac, et sanctuaria Israel desolabuntur, et consurgam super domum Ieroboam in gladio".
   10 Et misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel dicens: "Conspiravit contra te Amos in medio domus Israel; non poterit terra sustinere universos sermones eius.
   11 Haec enim dicit Amos: "In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".
   12 Et dixit Amasias ad Amos: "Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
   13 et in Bethel non adicies ultra ut prophetes, quia sanctuarium regis est, et domus regni est".
   14 Responditque Amos et dixit ad Amasiam: "Non sum propheta et non sum filius prophetae; sed armentarius ego sum, vellicans sycomoros.
   15 Et tulit me Dominus, cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me: "Vade, propheta ad populum meum Israel".
   16 Et nunc audi verbum Domini. Tu dicis: "Non prophetabis super Israel et non stillabis verba super domum Isaac".
   17 Propter hoc haec dicit Dominus: "Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua" ".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com