seiyaku
< Previous
Index
Next >

Actus Apostolorum

XII

Actus XII, Nova Vulgata
(Latin version of Acts chapter 12)

   1 Illo autem tempore, misit Herodes rex manus, ut affli geret quosdam de ecclesia.
   2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
   3 Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum - erant autem dies Azymorum -
   4 quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo.
   5 Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
   6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
   7 Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: "Surge velociter!". Et ceciderunt catenae de manibus eius.
   8 Dixit autem angelus ad eum: "Praecingere et calcea te sandalia tua!". Et fecit sic. Et dicit illi: "Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me!".
   9 Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; aestimabat autem se visum videre.
   10 Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem, quae ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.
   11 Et Petrus ad se reversus dixit: "Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum".
   12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatur Marcus, ubi erant multi congregati et orantes.
   13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode;
   14 et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam.
   15 At illi dixerunt ad eam: "Insanis!". Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: "Angelus eius est".
   16 Petrus autem perseverabat pulsans; cum autem aperuissent, viderunt eum et obstupuerunt.
   17 Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: "Nuntiate Iacobo ct fratribus haec". Et egressus abiit in alium locum.
   18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam de Petro factum esset.
   19 Herodes autem, cum requisisset eum et non invenisset, interrogatis custodibus, iussit eos abduci; descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commorabatur.
   20 Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis; at illi unanimes venerunt ad eum et, persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod aleretur regio eorum ab annona regis.
   21 Statuto autem die, Herodes, vestitus veste regia, sedens pro tribunalicontionabatur ad eos;
   22 populus autem acclamabat: "Dei vox et non hominis!".
   23 Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset gloriam Deo; et consumptus a vermibus exspiravit.
   24 Verbum autem Dei crescebat et multiplicabatur.
   25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt in Ierusalem expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com