seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Samuelis

VI

II Samuelis VI, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Samuel chapter 6)

   1 Congregavit autem rursum Da vid omnes electos ex Israel tri ginta milia.
   2 Surrexitque David et abiit, et universus populus, qui erat cum eo, in Baala Iudae, ut adducerent inde arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubim super eam.
   3 Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in colle. Oza autem et Ahio filii Abinadab minabant plaustrum:
   4 Oza ambulabat iuxta arcam, et Ahio praecedebat eam.
   5 David autem et omnis Israel ludebant coram Domino omni virtute in canticis et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
   6 Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam, quoniam boves lascivientes proruperunt.
   7 Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei.
   8 Contristatus autem est David, eo quod diruptionem dirupisset Dominus in Ozam; et vocatum est nomen loci illius Pharesoza (id est Diruptio Ozae) usque in diem hanc.
   9 Et extimuit David Dominum in die illa dicens: "Quomodo ingredietur ad me arca Domini?".
   10 Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David, sed divertit eam in domum Obededom Getthaei.
   11 Et habitavit arca Domini in domo Obededom Getthaei tribus mensibus, et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius.
   12 Nuntiatumque est regi David: "Benedixit Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei". Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio.
   13 Cumque progressi essent, qui portabant arcam Domini, sex passus, immolavit bovem et vitulum saginatum,
   14 et David saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo.
   15 Et David et omnis domus Israel ducebant arcam Domini in iubilo et in clangore bucinae.
   16 Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino et despexit eum in corde suo.
   17 Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David; et obtulit David coram Domino holocausta et pacifica.
   18 Cumque complesset offerens holocaustum et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.
   19 Et partitus est multitudini universae Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam et laganum palmarum unum et palatham unam. Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam.
   20 Reversusque est et David, ut benediceret domui suae, et egressa Michol filia Saul in occursum David ait: "Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discooperiens se ante ancillas servorum suorum, quasi si nudetur unus de scurris!".
   21 Dixitque David ad Michol: "Ante Dominum salto. Benedictus Dominus, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitueret me ducem super populum Domini, super Israel!
   22 Ludam in conspectu Domini et vilior fiam plus quam factus sum et ero deiectus in oculis meis, sed apud ancillas, de quibus locuta es, gloriosior apparebo".
   23 Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque ad diem mortis suae.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com