seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Secundus Samuelis

XIII

II Samuelis XIII, Nova Vulgata
(Latin version of 2 Samuel chapter 13)

   1 Factum est autem post haec, ut Absalom filii David soro rem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David.
   2 Et angustiatus est Amnon, ita ut aegrotaret propter amorem Thamar sororis suae, quia, cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
   3 Erat autem Amnonis amicus nomine Ionadab filius Samma fratris David, vir callidus valde.
   4 Qui dixit ad eum: "Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi?". Dixitque ei Amnon: "Thamar sororem Absalom fratris mei amo".
   5 Cui respondit Ionadab: "Cuba super lectulum tuum et languorem simula. Cumque venerit pater tuus, ut visitet te, dic ei: "Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum et faciat in oculis meis pulmentum, ut videam et comedam de manu eius" ".
   6 Accubuit itaque Amnon et simulavit languorem. Cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: "Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius".
   7 Misit ergo David ad Thamar domum dicens: "Veni in domum Amnon fratris tui et fac ei pulmentum".
   8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui; ille autem iacebat. Quae tollens farinam commiscuit et conficiens in oculis eius coxit sorbitiunculas.
   9 Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: "Eicite universos a me". Cumque exissent omnes,
   10 dixit Amnon ad Thamar: "Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua". Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
   11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam et ait: "Veni, cuba mecum, soror mea".
   12 Quae respondit ei: "Noli, frater mi, noli opprimere me! Neque enim hoc fas est in Israel; noli facere stultitiam hanc.
   13 Et ego quo ibo in opprobrio meo? Et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel; quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi".
   14 Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam et cubavit cum illa.
   15 Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: "Surge, vade!".
   16 Quae respondit ei: "Ne fiat, frater mi, quia maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me expellens me, quam quod ante fecisti". Et noluit audire eam;
   17 sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: "Eice hanc a me foras et claude ostium post eam".
   18 Quae induta erat talari tunica; huiusmodi enim filiae regis virgines palliis vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras clausitque fores post eam.
   19 Quae aspergens pulverem capiti suo, scissa talari tunica impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens et clamans.
   20 Dixit autem ei Absalom frater suus: "Num Amnon frater tuus fuit tecum? Sed nunc, soror, tace: frater tuus est; neque affligas cor tuum pro re hac". Mansit itaque Thamar desolata in domo Absalom fratris sui.
   21 Cum autem audisset rex David omnia haec, iratus est valde; et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
   22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum; oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
   23 Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim; et vocavit Absalom omnes filios regis.
   24 Venitque ad regem et ait ad eum: "Ecce tondentur oves servi tui; veniat, oro, rex cum servis suis ad servum tuum".
   25 Dixitque rex ad Absalom: "Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te". Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
   26 Et ait Absalom: "Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus". Dixitque ad eum rex: "Cur vadet tecum?".
   27 Coegit itaque eum Absalom, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Fecitque Absalom convivium quasi convivium regis.
   28 Praecepit autem Absalom pueris suis dicens: "Observate. Cum hilarior fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite Amnon et interficite eum!, nolite timere; ego enim sum, qui praecepi vobis. Roboramini et estote viri fortes".
   29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom; surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulos suos et fugerunt.
   30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama praevenit ad David dicens: "Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus".
   31 Surrexit itaque rex et scidit vestimenta sua et prostravit se super terram; et omnes servi ipsius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
   32 Respondens autem Ionadab filius Samma fratris David dixit: "Ne aestimet dominus meus quod omnes pueri filii regis occisi sint; Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom hoc erat positum ex die, qua oppressit Thamar sororem eius.
   33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud dicens: "Omnes filii regis occisi sunt", quoniam Amnon solus mortuus est".
   34 Fugit autem Absalom. Et levavit puer speculator oculos suos et aspexit, et ecce populus multus veniebat per viam Oronaim ex latere montis in descensu; et venit speculator et nuntiavit regi dicens: "Video homines per viam Oronaim".
   35 Dixit autem Ionadab ad regem: "Ecce filii regis adsunt! Iuxta verbum servi tui sic factum est".
   36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis et intrantes levaverunt vocem suam et fleverunt; sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
   37 Porro Absalom fugiens abiit ad Tholmai filium Ammiud regem Gesur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
   38 Absalom autem, cum fugisset et venisset in Gesur, fuit ibi tribus annis.
   39 Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com