seiyaku
< Previous
Index
Next >

Ad Corinthios Epistula I
Sancti Pauli Apostoli

VI

I Corinthios VI, Nova Vulgata
(Latin version of 1 Corinthians chapter 6)

   1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos?
   2 An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis?
   3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia?
   4 Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum?
   5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum?
   6 Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles?
   7 Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini?
   8 Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus!
   9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores
   10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt.
   11 Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri!
   12 "Omnia mihi licent!". Sed non omnia expediunt. "Omnia mihi licent!". Sed ego sub nullius redigar potestate.
   13 "Esca ventri, et venter escis!". Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori;
   14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam.
   15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit!
   16 An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? "Erunt enim, inquit, duo in carne una".
   17 Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est.
   18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
   19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri?
   20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com