seiyaku
< Previous
Index

Judith



, chapter 3, Vulgate and King James Version

Chapter 3

Vulgate


   1 Et miserunt ad eum legatos verbis pacificis dicentes:
   3:2" Ecce nos pueri Nabuchodonosor regis magni adstamus coram te; utere nobis, quemadmodum placet faciei tuae.
   3 Ecce villae nostrae et omnis locus noster et omnis campus frumenti et greges et armenta et omnia stabula iumentorum nostrorum adstant ante faciem tuam; utere, quemadmodum placet tibi.
   4 Ecce et civitates nostrae et, qui inhabitant in eis, servi tui sunt; veniens occurre eis, sicut est bonum in oculis tuis".
   5 Et venerunt viri ad Holofernen et nuntiaverunt ei secundum verba haec.
   6 Et descendit ad maritimam ipse et virtus eius et custodivit civitates excelsas et accepit ex eis in auxilium viros electos.
   7 Et exceperunt eum ipsi et omnis circumregio eorum cum coronis et choris et tympanis.
   8 Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum.
   9 Et venit contra faciem Esdrelon prope Dothain, quae est contra descensum magnum Iudaeae,
   10 et castra posuerunt inter Gabaa et Scytharum civitatem. Et erat ibi mensem dierum, ut colligeret omnia utensilia virtutis suae.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com