seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 44, Vulgate and King James Version

Chapter 44

Vulgate


   1 Laus patrum. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua.
   2 Multam gloriam fecit Dominus, magnificentiam suam a saeculo.
   3 Dominantes in potestatibus suis, homines magni virtute et prudentia sua praediti, nuntiantes in prophetiis,
   4 regentes populum in consiliis et peritia scripturae populos; verba sapientiae in disciplina eorum,
   5 requirentes modos musicos et narrantes carmina scripturarum;
   6 homines divites innixi virtute, pulchritudinis studium habentes, pacificantes in domibus suis.
   7 Omnes isti in generationibus gentis suae gloriam adepti sunt et a diebus suis habentur in laudibus.
   8 De illis nati sunt, qui reliquerunt nomen narrandi laudes eorum.
   9 Et sunt quorum non est memoria: perierunt quasi qui non fuerint; et nati sunt quasi non nati, et filii ipsorum post ipsos.
   10 Sed hi viri misericordiae sunt, quorum pietates non fuerunt in oblivione.
   11 Cum semine eorum permanent, bona hereditas, nepotes eorum,
   12 et in testamentis stetit semen eorum;
   13 et filii eorum propter illos. Usque in aeternum manet semen eorum, et gloria eorum non derelinquetur.
   14 Corpora ipsorum in pace sepulta sunt, et nomen eorum vivit in generationem et generationem;
   15 sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.
   16 Henoch placuit Deo et translatus est in paradisum, ut det gentibus paenitentiam.
   17 Noe inventus est perfectus iustus et in tempore iracundiae factus est reconciliatio;
   18 propter eum dimissum est reliquum terrae, cum factum est diluvium:
   19 testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro.
   20 Abraham magnus pater multitudinis gentium, et non est inventa macula in gloria eius; qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo.
   21 In carne eius stare fecit testamentum, et in tentatione inventus est fidelis.
   22 Ideo iure iurando statuit illi benedici gentes in semine eius, crescere illum quasi terrae cumulum
   23 et ut stellas exaltare semen eius et hereditare illos a mari usque ad mare et a Flumine usque ad terminos terrae.
   24 Et in Isaac eodem modo statuit propter Abraham patrem eius.
   25 Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus et testamentum confirmavit super caput Iacob.
   26 Agnovit eum in benedictionibus suis et dedit illi hereditatem et divisit illi partem in tribubus duodecim.
   27 Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis,

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com