seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 11, Vulgate and King James Version

Chapter 11

Vulgate


   1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet.
   2 Non laudes virum in specie sua neque spernas hominem deformem in visu suo.
   3 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
   4 In vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris, quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et absconsa et invisa hominibus opera illius.
   5 Multi tyranni sederunt in terra, et insuspicabilis portavit diadema.
   6 Multi potentes exhonorati sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
   7 Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, sed, postquam interrogaveris, corripe iuste.
   8 Priusquam audias, ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui.
   9 De ea re, quae te non molestat, ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas.
   10 Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris.
   11 Est homo laborans et festinans et dolens et tanto magis non abundabit.
   12 Est homo marcidus egens susceptione, plus deficiens virtute et abundans paupertate;
   13 et oculus Dei respexit illum in bono et erexit eum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius: et mirati sunt in illo multi.
   14 Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt.
   15 Sapientia et disciplina et scientia legis apud Dominum; dilectio et viae bonorum apud ipsum.
   16 Error et tenebrae peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo.
   17 Datio Dei permanet iustis, et beneplacitum illius successus habebit in aeternum.
   18 Est qui locupletatur parce agendo, et haec est pars mercedis illius
   19 in eo quod dicit: "Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus";
   20 et nescit quod tempus praeteriet, et mors appropinquet, et relinquet omnia aliis et morietur.
   21 Sta in mandato tuo et in illo conversare et in opere mandatorum tuorum veterasce.
   22 Ne mireris in operibus peccatorum; confide autem in Deo et mane in labore tuo.
   23 Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
   24 Benedictio Dei in mercede iusti continuo, et in hora veloci successus illius fructificat.
   25 Ne dicas: "Quid est mihi opus? Et, quae erunt mihi ex hoc bona?".
   26 Ne dicas: "Sufficiens mihi sum; et, quid ex hoc nunc pessimabor? "
   27 In die bonorum ne immemor sis malorum et in die malorum ne immemor sis bonorum,
   28 quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
   29 Malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae, et in fine hominis denudatio operum illius.
   30 Ante mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in extremis suis agnoscitur vir.
   31 Non omnem hominem inducas in domum tuam, multae enim sunt insidiae dolosi.
   32 Sicut enim eructant praecordia foetentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum, sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
   33 Bona enim in mala convertens insidiator et in electis imponet maculam.
   34 A scintilla una augentur carbones, et ab uno doloso augetur sanguis; homo vero peccator sanguini insidiatur.
   35 Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala; ne forte inducat super te maculam in perpetuum.
   36 Admitte ad te alienigenam, et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com