seiyaku
< Previous
Index

1 Machabees



, chapter 14, Vulgate and King James Version

Chapter 14

Vulgate


   1 Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
   2 Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis, ut comprehenderet eum vivum.
   3 Et abiit et percussit castra Demetrii et comprehendit eum et duxit eum ad Arsacem et posuit eum in custodiam.
   4 Et siluit terra Iudae omnibus diebus Simonis; et quaesivit bona genti suae, et placuit illis potestas eius, et gloria eius omnibus diebus.
   5 Et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum insulis maris.
   6 Et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem.
   7 Et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci; et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei.
   8 Et unusquisque colebat terram suam cum pace; et terra dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
   9 Seniores in plateis sedebant, omnes de bonis communiter tractabant, et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli.
   10 Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae.
   11 Fecit pacem super terram, et laetatus est Israel laetitia magna.
   12 Et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea sua, et non erat qui eos terreret.
   13 Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis.
   14 Et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum.
   15 Sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum.
   16 Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas, et usque in Spartiatas, et contristati sunt valde.
   17 Ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius, et ipse obtineret regionem et civitates in ea,
   18 scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent cum eo amicitias et societatem, quam fecerant cum Iuda et cum Ionatha fratribus eius;
   19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistularum, quas Spartiatae miserunt:
   20 "Spartianorum principes et civitas Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem.
   21 Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum
   22 et scripsimus, quae ab eis erant dicta in conciliis populi sic: "Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius, legati Iudaeorum, venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam".
   23 Et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti".
   24 Post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clipeum aureum magnum pondo minarum mille ad statuendam cum eis societatem.
   25 Cum autem audisset populus sermones istos, dixerunt: "Quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius?
   26 Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem". Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion.
   27 Et hoc est exemplum scripturae: "Octava decima die Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno, in Asaramel,
   28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regionis nota facta sunt nobis haec:
   29 Quoniam frequenter facta sunt proelia in regione, Simon autem filius Matthathiae, filius ex filiis Ioarib, et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum et lex; et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
   30 Et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et appositus est ad populum suum.
   31 Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum.
   32 Tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit pecunias multas et armavit viros virtutis gentis suae et dedit illis stipendia.
   33 Et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram, quae erat in finibus Iudaeae, ubi erant arma hostium antea, et posuit illic praesidium viros Iudaeos;
   34 et Ioppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant, et collocavit illic Iudaeos et, quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
   35 Et vidit populus fidem Simonis et gloriam, quam cogitabat facere genti suae; et posuerunt eum ducem suum et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
   36 Et in diebus eius prosperatum est in manibus eius, ut tollerentur gentes de regione ipsorum et, qui in civitate David erant in Ierusalem, qui fecerant sibi arcem, de qua procedebant et contaminabant omnia, quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati;
   37 et collocavit in ea viros Iudaeos et munivit eam ad tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Ierusalem.
   38 Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium secundum haec
   39 et fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna.
   40 Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose;
   41 et quia Iudaei et sacerdotes consenserunt eum esse ducem suum et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis,
   42 et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia;
   43 et cura sit illi de sanctis, et ut audiatur ab omnibus; et scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione, et ut operiatur purpura et aurum portet;
   44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his, quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea;
   45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
   46 Et complacuit omni populo statuere Simoni facere secundum verba ista.
   47 Et suscepit Simon et placuit ei, ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus".
   48 Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri;
   49 exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon et filii eius.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com