seiyaku
< Previous
Index
Next >

Evangelium secundum Lucam

V

Lucam V, Nova Vulgata
(Latin version of Luke chapter 5)

   1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth
   2 et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.
   3 Ascendens autem in unam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
   4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: "Duc in altum et laxate retia vestra in capturam".
   5 Et respondens Simon dixit: "Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia".
   6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum.
   7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
   8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: "Exi a me, quia homo peccator sum, Domine".
   9 Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;
   10 similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Iesus: "Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens".
   11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
   12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: "Domine, si vis, potes me mundare".
   13 Et extendens manum tetigit illum dicens: "Volo, mundare!"; et confestim lepra discessit ab illo.
   14 Et ipse praecepit illi, ut nemini diceret, sed: "Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis".
   15 Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis;
   16 ipse autem secedebat in desertis et orabat.
   17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaei sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.
   18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere ante eum.
   19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.
   20 Quorum fidem ut vidit, dixit: "Homo, remittuntur tibi peccata tua".
   21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: "Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus?".
   22 Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: "Quid cogitatis in cordibus vestris?
   23 Quid est facilius, dicere: "Dimittuntur tibi peccata tua", an dicere: "Surge et ambula"?
   24 Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata - ait paralytico - : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam".
   25 Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.
   26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: "Vidimus mirabilia hodie".
   27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi: "Sequere me".
   28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
   29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multa publicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.
   30 Et murmurabant pharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: "Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis?".
   31 Et respondens Iesus dixit ad illos: "Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.
   32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam".
   33 At illi dixerunt ad eum: "Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt".
   34 Quibus Iesus ait: "Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare?
   35 Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus".
   36 Dicebat autem et similitudinem ad illos: "Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
   37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;
   38 sed vinum novum in utres novos mittendum est.
   39 Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: "Vetus melius est!" ".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com