seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ezechielis

XVII

Ezechielis XVII, Nova Vulgata
(Latin version of Ezekiel chapter 17)

   1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
   2 "Fili ho minis, propone aenigma et narra parabolam ad domum Israel
   3 et dices: Haec dicit Dominus Deus: Aquila grandis magnarum alarum, longo pennarum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum et tulit cacumen cedri;
   4 summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan, in urbem negotiatorum posuit illam.
   5 Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud,
   6 ut germinaret et cresceret in vineam latiorem humili statura, respicientibus ramis eius ad illam, et radices eius sub illa essent. Facta est ergo vinea et fructificavit in palmites et emisit propagines.
   7 Et fuit aquila altera grandis, magnis alis multisque plumis; et ecce vinea ista, quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam abundantius quam areolae, in quibus erat plantata.
   8 In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem.
   9 Dic: Haec dicit Dominus Deus: Ergone prosperabitur? Nonne radices eius evellet et fructum eius distringet, et marcescent omnia recentia germina eius, et arescet? Et non opus erit brachio grandi neque populo multo, ut evellat eam radicitus.
   10 Ecce plantata est; ergone prosperabitur? Nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur et in areis, in quibus germinaverat, arescet?".
   11 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
   12 "Dic ad domum exasperantem: Nescitis quid ista significent? Dic: Ecce venit rex Babylonis Ierusalem et assumpsit regem et principes eius et adduxit eos ad semetipsum in Babylonem;
   13 et tulit de semine regni pepigitque cum eo foedus et accepit ab eo iusiurandum, sed et fortes terrae sustulit,
   14 ut esset regnum humile et non elevaretur, sed custodiret pactum eius et servaret illud.
   15 Qui recedens ab eo, misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum. Numquid prosperabitur vel consequetur salutem, qui fecit haec? Et, qui dissolvit pactum, numquid effugiet?
   16 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis, qui constituit eum regem, cuius fecit irritum iuramentum et solvit pactum, quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
   17 Et non in exercitu grandi neque in populo multo adiuvabit eum pharao in proelio, in iactu aggeris et in exstructione munitionum, ut interficiat animas multas.
   18 Spreverat enim iuramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam et, cum omnia haec fecerit, non effugiet.
   19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Vivo ego, quoniam iuramentum meum, quod sprevit, et foedus meum, quod praevaricatus est, ponam in caput eius
   20 et expandam super eum rete meum, et comprehendetur tendicula mea, et adducam eum in Babylonem et iudicabo illum ibi in praevaricatione, qua praevaricatus est in me.
   21 Et omnes electi eius in universo agmine suo gladio cadent; residui autem in omnem ventum dispergentur, et scietis quia ego Dominus locutus sum.
   22 Haec dicit Dominus Deus: Et sumam ego de cacumine cedri sublimis et ponam; de vertice ramorum eius tenerum distringam et plantabo super montem excelsum et eminentem.
   23 In monte sublimi Israel plantabo illud; et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam; et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit.
   24 Et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum et feci".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com