seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 9, Vulgate and King James Version

Chapter 9

Vulgate


   1 Non zeles mulierem sinus tui, ne doceas contra te notitiam ne quam.
   2 Non des mulieri potestatem animae tuae, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
   3 Ne adeas ad mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
   4 Cum psaltria ne assiduus sis nec audias illam, ne forte pereas in efficacitate illius.
   5 Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
   6 Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hereditatem tuam.
   7 Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
   8 Averte faciem tuam a muliere compta et ne circumspicias speciem alienam.
   9 Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
   10
   11
   12 Cum alterius muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum in vino,
   13 ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.
   14 Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.
   15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.
   16 Non zeles gloriam et opes peccatoris; non enim scis quae futura sit illius subversio.
   17 Non placeat tibi prosperitas iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non iustificabuntur.
   18 Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis;
   19 et, si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
   20 Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris et super retia ambulabis.
   21 Secundum virtutem tuam conversare cum proximo tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta.
   22 Et cum sensato sit cogitatus tuus, et omnis enarratio tua in praeceptis Altissimi.
   23 Viri iusti sint tibi convivae, et in timore Dei sit tibi gloriatio.
   24 In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
   25 Terribilis est in civitate sua homo linguosus, et temerarius in verbo suo odibilis erit.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com