seiyaku
< Previous
Index

Ecclesiasticus



, chapter 4, Vulgate and King James Version

Chapter 4

Vulgate


   1 Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes et oculos tuos ne transvertas a paupere.
   2 Animam esurientem ne contristaveris et non exasperes pauperem in inopia sua.
   3 Cor inopis ne afflixeris et non protrahas datum angustianti.
   4 Rogationem contribulati ne abicias et non avertas faciem tuam ab egeno.
   5 Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi;
   6 maledicentis enim tibi in amaritudine animae, exaudietur precatio illius: exaudiet autem eum, qui fecit illum.
   7 Congregationi affabilem te facito et presbytero humilia animam tuam et magnato humilia caput tuum.
   8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine.
   9 Libera eum, qui iniuriam patitur, de manu opprimentis eum et non acide feras in anima tua in iudicando.
   10 Esto pupillis misericors ut pater et pro viro matri illorum;
   11 et eris velut filius Altissimi oboediens, et miserebitur tui magis quam mater.
   12 Sapientia filiis suis vitam inspiravit et suscipit inquirentes se.
   13 Qui illam diligit, diligit vitam; et, qui vigilaverint ad illam, complectentur placorem a Domino.
   14 Qui tenuerint illam, gloriam hereditabunt, et, quo introibit, benedicet Deus.
   15 Qui serviunt ei, obsequentes erunt Sancto, et eos, qui diligunt illam, diligit Deus.
   16 Qui audit illam, iudicabit gentes; et, qui intuetur illam, permanebit confidens.
   17 Si crediderit ei, hereditabit illam, et erunt in possessione generationes illius.
   18 Quoniam in simulatione ambulat cum eo et in primis explorat eum,
   19 timorem et tremorem inducet super illum et probabit illum in tentatione doctrinae suae, donec ipse teneat eam in cogitationibus suis et credat animae illius.
   20 Et redibit recta ad illum et firmabit illum et laetificabit illum
   21 et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae.
   22 Si autem oberraverit, derelinquet eum et tradet eum in manus inimici sui.
   23 Fili, observa tempus et devita a malo
   24 et pro anima tua ne confundaris;
   25 est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
   26 Ne accipias faciem adversus animam tuam nec adversus animam tuam mendacium.
   27 Ne reverearis proximum tuum in casu suo
   28 nec retineas verbum in tempore suo; non abscondas sapientiam tuam in decorem.
   29 In verbo enim agnoscitur sapientia, et sensus in responsione linguae.
   30 Non contradicas verbo veritatis ullo modo et de ineruditione tua confundere.
   31 Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias te omni homini pro peccato.
   32 Noli resistere contra faciem potentis nec coneris contra ictum fluvii.
   33 Usque ad mortem agonizare pro iustitia, et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
   34 Noli citatus esse in lingua tua et pavidus et remissus in operibus tuis.
   35 Noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi.
   36 Non sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta.

King James Version

sections

search 🔍

contact

about
 home

privacy policy

email

© seiyaku.com