< Previous |
Index |
Next > |
Thobis, chapter 5 in the Vulgate version.
There is no KJV of Tobias, but it does appear in the Apocrypha, as shown below.
Vulgate1 Tunc Thobias respondens Thobi patri suo dixit: "Omnia, quaecumque mihi praecepisti, pater, faciam. 2 Quomodo autem potero hanc pecuniam recipere ab illo? Neque ille me novit, neque ego novi illum. Quod signum dabo illi, ut me cognoscat et credat et det mihi hanc pecuniam? Sed neque vias, quae ad Mediam, novi, ut eam illuc". 3 Tunc respondens Thobi Thobiae filio suo dixit: "Chirographum dedit mihi, et chirographum meum dedi illi et divisi in duas partes, et unusquisque unam accepimus, et posui cum ipsa pecunia. Et ecce nunc anni sunt viginti, ex quibus penes illum commendavi hanc pecuniam. Et nunc, fili, inquire tibi hominem fidelem, qui eat tecum, et dabimus illi mercedem, donec venias. Et, dum vivo, recipe pecuniam ab illo". 4 Et exiit Thobias quaerere hominem, qui iret cum ipso in Mediam et qui haberet notitiam viae. Et invenit Raphael angelum stantem ante ipsum et nesciebat illum angelum Dei esse. 5 Et dixit illi: "Unde es, iuvenis?". Et dixit illi: "Ex filiis Israel fratribus tuis et veni huc, ut operer". Et dixit illi Thobias: "Nosti viam, quae ducit in Mediam?". 6 Et ille dixit: "Utique, aliquotiens fui ibi et habeo notitiam et scio omnes vias et aliquotiens ibam in Mediam et manebam penes Gabael fratrem nostrum, qui commoratur in Rages Mediae, et abest iter bidui statuti ex Ecbatanis usque Rages. Nam posita est in monte et Ecbatana in medio campo". 7 Et dixit illi Thobias: "Sustine me, iuvenis, donec intrans patri meo nuntiem. Necessarium est enim mihi, ut eas mecum, et dabo tibi mercedem tuam". 8 Et dixit illi: "Ecce sustineo; tantum noli tardare". 9 Et introiens Thobias renuntiavit Thobi patri suo et dixit ei: "Ecce inveni hominem ex fratribus nostris, de filiis Israel, qui eat mecum". Et dixit illi: "Roga mihi hominem, ut sciam quid sit genus eius, et ex qua tribu sit et an fidelis sit, ut eat tecum, fili". 10 Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: "Iuvenis, pater te rogat". Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: "Gaudium tibi magnum sit!". Et respondens Thobi dixit illi: "Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen. Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video". Et dixit ei: "Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto!". Et respondit illi Thobi: "Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater". Et dixit illi: "Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio". 11 Et dixit ei: "Frater, ex qua patria es et ex qua tribu? Narra mihi, frater". 12 Et ille dixit: "Quid tibi necesse est tribus?". Et dixit ei: "Volo scire ex veritate cuius sis et nomen tuum". 13 Et dixit: "Ego sum Azarias Ananiae magni filius, ex fratribus tuis". 14 Et dixit illi Thobi: "Salvus et sanus venias, frater, sed ne irascaris, frater, quod voluerim verum scire et patriam tuam. Tu frater meus es et de genere bono et optimo! Noveram Ananiam et Nathan duos filios Semeliae magni; et ipsi mecum ibant in Ierusalem et adorabant ibi mecum et non exerraverunt. Fratres tui viri optimi sunt; ex bona radice es. Et gaudens venias!". 15 Et dixit ei: "Ego tibi dabo mercedis nomine drachmam diurnam et, quaecumque necessaria sunt tibi et filio meo, similiter; et vade cum illo, 16 et adiciam tibi ad mercedem". 17 Et dixit illi: "Ibo cum illo, ne timueris; salvi ibimus et salvi revertemur ad te, quoniam via tuta est". Et dixit ei: "Benedictio sit tibi, frater!". Et vocavit filium suum et dixit illi: "Fili, praepara, quae ad viam, et exi cum fratre tuo. Deus autem, qui in caelo est, protegat vos ibi et reducat vos ad me salvos; et angelus illius comitetur vos cum sanitate, fili!". Et exiit, ut iret viam suam, et osculatus est patrem suum et matrem. Et dixit illi Thobi: "Vade sanus!". 18 Et lacrimata est mater illius et dixit Thobi: "Quid dimisisti filium meum? Nonne ipse est virga manus nostrae et ipse intrat et exit coram nobis? 19 Pecunia ne adveniat pecuniae, sed purgamentum sit filii nostri. 20 Quomodo datum est nos a Domino vivere, hoc sufficiebat nobis". 21 Et dixit illi: "Noli computare; salvus ibit filius noster et salvus revertetur ad nos, et oculi tui videbunt eum illa die, qua venerit ad te sanus. Ne computaveris, ne timueris de illis, soror. 22 Angelus enim bonus ibit cum illo, et bene disponetur via illius, et revertetur sanus". Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera |
Apocrypha |
privacy policy | © seiyaku |