< Previous |
Index |
Esther, chapter 10, Vulgate and King James Version
Vulgate1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum. 2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum, 3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. 3a Dixitque Mardochaeus ad omnes: "A Deo facta sunt ista!". 3b Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. 3c" Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; 3d duo autem dracones, ego sum et Aman; 3e gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; 3f gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. 3g Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. 3h Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. 3i Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. 3k Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel". Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera |
King James Version1 And the king Ahasuerus laid a tribute upon the land, and upon the isles of the sea. 2 And all the acts of his power and of his might, and the declaration of the greatness of Mordecai, whereunto the king advanced him, are they not written in the book of the chronicles of the kings of Media and Persia? 3 For Mordecai the Jew was next unto king Ahasuerus, and great among the Jews, and accepted of the multitude of his brethren, seeking the wealth of his people, and speaking peace to all his seed. [ The passages in verse 3 (3a-3k) the Vulgate version do not appear in the KJV ] |
privacy policy | © seiyaku |