< Previous |
Index |
Next > |
Ecclesiasticus, chapter 35 in the Vulgate version.
There is no KJV of Ecclesiasticus, but it does appear in the Apocrypha, as shown below.
Vulgate1 Qui conservat legem, multiplicat oblationes: 2 sacrificium salutare est attendere mandatis. 4 Qui retribuit gratiam, offert similaginem, et, qui facit eleemosynam, offert sacrificium laudis. 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate, et deprecatio pro peccatis recedere ab iniustitia. 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: 7 haec enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8 Oblatio iusti impinguat altare, et odor suavitatis illius est in conspectu Altissimi; 9 sacrificium iusti acceptum est, et memoriam eius non obliviscetur Dominus. 10 Bono oculo gloriam redde Deo et non minuas primitias manuum tuarum; 11 in omni dato hilarem fac vultum tuum et in exsultatione sanctifica decimas tuas; 12 da Altissimo secundum datum eius et in bono oculo ad inventionem facito manuum tuarum, 13 quoniam Dominus retribuens est et septies tantum reddet tibi. 14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa; 15 et noli confidere in sacrificio iniusto, quoniam Dominus iudex est, et non est apud illum gloria personae. 16 Non accipiet personam in pauperem et deprecationem laesi exaudiet. 17 Non despiciet preces pupilli nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18 Nonne lacrimae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas? 19 A maxilla enim ascendunt usque ad caelum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20 Qui adorat Deum, in beneplacito suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. 21 Oratio humilis nubes penetrabit et, donec propinquet, non consolabitur; et non discedet, donec Altissimus aspiciat, et iudex iustus faciat iudicium. 22 Et Dominus non tardabit, et Fortissimus non habebit in illis patientiam, donec contribulet dorsum crudelium 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat multitudinem superborum et sceptra iniquorum contribulet, 24 donec reddat hominibus secundum actus suos et opera Adae secundum praesumptionem illius, 25 donec iudicet iudicium plebis suae et oblectabit istos misericordia sua. 26 Speciosa misericordia in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera |
Apocrypha |
privacy policy | © seiyaku |