seiyaku
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

Ecclesiasticus, chapter 1 in the Vulgate version.

There is no KJV of Ecclesiasticus, but it does appear in the Apocrypha, as shown below.

Chapter 1

Vulgate



Prologus


Cum multa nobis et magna per Legem et Prophetas aliosque, qui secuti sunt illos, data sint, in quibus oportet laudare Israel doctrinae et sapientiae causa, cumque non solum ipsos legentes necesse sit fieri peritos, sed etiam extraneis posse sapientiae studiosos et dicentes et scribentes utiles fieri, avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, atque in his sufficientem usum acquisivit, voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque attendant animo et confirmentur per legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia et attentiore studio lectionem facere et veniam habere in illis, in quibus interpretationi adlaborantes videamur quibusdam verbis deficere. Nam deficiunt verba Hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam; non autem solum haec, sed et ipsa Lex et Prophetae ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam, quando ipsa per se leguntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis, postquam perveni in Aegyptum et, cum multum temporis ibi fecissem, inveni ibi exemplar non parvae neque contemnendae doctrinae. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum; et multam vigiliam attuli et doctrinam in spatio temporis, ut perducens ad finem, librum istum ederem etiam pro illis, qui in terra aliena, cum iam moribus instituti sint, sibi proposuerint secundum legem vitam agere.

   1 Omnis sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aevum.
   2 Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est?
   3 Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit?
   4 Prior omnium creata est sapientia, et intellectus prudentiae ab aevo.
   5 Fons sapientiae verbum Dei in excelsis, et ingressus illius mandata aeterna.
   6 Radix sapientiae cui revelata est? Et astutias illius quis agnovit?
   7 Disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata? Et multiplicem peritiam illius quis intellexit?
   8 Unus est Altissimus, creator omnipotens et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum suum et dominans, Deus.
   9 Ipse creavit illam in spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est;
   10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum largitatem suam et praebuit illam diligentibus se.
   11 Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis.
   12 Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum.
   13 Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suae benedicetur.
   14 Dilectio Dei honorabilis sapientia;
   15 quibus autem apparuerit, dispertit eam in visionem sui ipsius et in agnitione magnalium suorum.
   16 Initium sapientiae timor Domini, et cum fidelibus in vulva concreata est; cum hominibus veritatis ab aevo fundata est et semini eorum se credet.
   17 Timor Domini scientiae religiositas;
   18 religiositas custodiet et iustificabit cor, iucunditatem atque gaudium dabit.
   19 Plenitudo sapientiae est timere Deum;
   20 et inebriat eos fructibus suis.
   21 Omnem domum illius implebit rebus pretiosis et receptacula thesauris illius.
   22 Corona sapientiae timor Domini, repollens pacem et salutis fructum:
   23 utraque autem sunt dona Dei.
   24 Scientiam et intellectum prudentiae sapientia effundit quasi pluviam; et gloriam tenentium se exaltat.
   25 Radix sapientiae est timere Dominum, et rami illius longaevi.
   26 In thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas; exsecratio autem peccatoribus sapientia.
   27 Timor Domini expellit peccatum; cum autem adsit, omnem avertit iram.
   28 Nam, qui sine timore est, non poterit iustificari; iracundia enim animositatis illius subversio illi erit.
   29 Usque in tempus sustinebit patiens, et postea erit redditio iucunditatis.
   30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius.
   31 In thesauris sapientiae parabola disciplinae;
   32 exsecratio autem peccatori cultura Dei.
   33 Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi.
   34 Sapientia enim et disciplina timor Domini, et quod beneplacitum est illi,
   35 fides et mansuetudo.
   36 Ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde.
   37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et cave a labiis tuis.
   38 Ne extollas teipsum, ne forte cadas et adducas animae tuae inhonorationem,
   39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te;
   40 quoniam accessisti maligne ad timorem Domini, et cor tuum plenum est dolo et fallacia.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

Apocrypha

privacy policy © seiyaku